LIBARE Oscula

LIBARE Oscula
LIBARE Oscula
apud Virg. Aen. l. 1. v. 258. et 260.
Olli subridens hominum sator atque Deorum
Oscula libavit natae:
quid sit, pulchre Serv. exponiit ad h. l. Sane multi molunt ita intelligi, ut summum osculum filiae dederit, i. e. non pressim, sed summâ labellâ contingens: sed ita aiunt, tum hilarus Iuppiter vultus natae libavit, i. e. contigit, scilicet ut nos solemus cum blandimentis quibusdam sinistram maxillam contingere liberorum ac deinde ad os nostrum dextramreferre. Ergo libavit merito, quia partem vultus non totos contigerat: ut oscula dixerit, quasi minora ex teneriora filiae ora, ut ora diminutive oscula. Nempe non est, oscula summatim et leviter dare, sed ora leviter et summatim tangere. Quo sensu, osculum pueri a Iove delibatum, Suet. dixit, in Aug. c. 94. Idem in Galba, c. 22. hoc blandimenti genus attingens, constat, inquit, Augustum puero adhuc salutanti se inter aequales apprensâ bucculâ dixisse, καὶ σὺ τέκνον τῆς ἀρχῆς ἡμῶν παρατρώξῃ. Hic enim, bucculam apprehendere, idem cum, osculum libare, vel delibare. Alind vero erat, Iacere s. Iactare oscula, ut vidimus. Vide Slmas. ad Vipisc. in Probo, ubi osculum, pro parvo ore, nonnumquam occurrere docet, ex Mart. l. XI. Epigr. 92. cuius Epigraphe Epitaphium Canaces.
Ipsaqueve crudeles edêrunt oscula morbi.
Et Ovid. Met. l. 1. v. 499.
----- ----- videt oscula, quae non
Est vidisse satis. ----- -----
Quid vero Libatio in sacris Romanorum Vide supra Hostia, item Libamen.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • baiser — I. Baiser quelqu un, Basiare, Affigere osculum, Aliquem osculo impertire, Osculum dare, aut ferre, aut pangere, Osculari, Suauium dare, aut facere, Sumere suauium, Suauiari. Baiser quelque chose, Libare aliquid. B. Baiser hastivement en passant,… …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”